LANDENBERGIUS Peregrinus

LANDENBERGIUS Peregrinus
LANDENBERGIUS Peregrinus
Underwaldiis ab Alberto Austriaco praefectus, quemadmodum ab eodem Grislerus Suitiis et Uriis praepositus est: Obtinuit arces duas, Sarnam infra silvam, et Rorzbergium, supra silvam, quae mediam Underwaldiorum regionem dividit, contra morem, cum prius tres pagi unum praefectum habuissent, qui plerumque etiam Tigurinis aliisque urbibus praefuerat, neque in pagis habitabat, sed quorannis semel atque it erum iuris dicondi causâ evocatos veniebat. Hic clemens primo in omnes. mox cum blanditiis se populi non patereutur eo adduci, ut immemores pristinarum immunitatum, caecum Austriacis addicerent obsequium. acer: nullis aut levibus de causis in carceres pro lubitu abripere, iumenta innocentibus abducere, in corpora etiam sievire, exoculato Henr. Melchtalio, viro sene et opulento, matronis tandem vim parare coepit. Quo exasperatâ pagorum patientiâ eo tandem erupit, ut is in balneo, ad cuius consortium Conradia Bomgarten rustici uxorem pulchram non magis, quam pudicam, pro imperio venire iusserat, occideretur, Stumpf. Etrerlinerus, etc. Quod alii tamen Wolffen schiessio, ministro Austriacu, Rotzbergae habitanti accidisse ferunt. Eadem tyrannide cum et Grislerus in reliquis pagis uteretur, Henr. praedicti fil. Arnoldut cum Furstio et Stonffachero, prima Helvetici foederis fundamenta iecit, A. C. 1307.
Vincula dum immeritis, letbum, graviusque minaris
Leto aliquid, cunctis Helveta liber adest.
Vide et Peregrinus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PEREGRINUS — I. PEREGRINUS Consul cum Aemiliano, an. Urb. Cond. 99. II. PEREGRINUS Guilielmus, vide ibi. III. PEREGRINUS Landenbergius, ab Albesto Imperatore Underwaldiis praefectus impositus, Henricô Melchtaliô duriter habitô, quippe cui oculos eruit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”